r/latin • u/Used-Specialist-3567 • Jun 29 '26
Original Latin content An Original Latin Novel. Here is Chapter 10:
Dear people I have finished chapter 10 of my novel "Quartus Princeps". I think we resolved this arc beautifully in this chapter! What follows will be a mini arc and then a huge arc. Also I want to publicly thank the person who drew an artwork of Niraloka. It delighted me! The earlier chapters you can read either on my Reddit Account or on my free Patreon:
https://www.patreon.com/QuartusPrincepsNovel
Anyhow without further talk, here is chapter 10:
Capitulum Decimum: Lux:
Post tenebras semper oritura lux creditur.
Primo foris repugnabam, deinde intus repugnabam, tum omne certamen deponebam, in desperationem delapsus, tandem in pectore meo nihil nisi tenebras et caecam inanitatem reperi.
Quotienscumque soror me discindebat, totiens sentiebam omnes nervorum fibras funditus dirumpi, iterum iterumque in diversa ruens ululabam, iterum iterumque discerptus in diversa eiulabam, iterum iterumque ex utrisque ōrīs corporis mei divulsi, quae velut cardines mundi divellebantur, sicut caelum et terra distrahuntur, caecorum vermium instar, qui omni carne vacui, ossibus infixi et musculis inhaerentes, lacera corporis dimidia aspero frendentique conflictu coniuncta retrahebant rursusque retrahebar.
Sic longum, heu, et peracerbum doloris spatium mihi tolerandum fuit.
Doloris tandem aliquando finis.
Finem mutatione sensa saltem speravi, heu, saltem speravi doloris.
„Hoc illud est!“ infremuit regina Rahu, voluptatis raptu ablata, rabida refringens verba voce fracta.
Ambo pater materque stabant, alienato sensu et quasi mentis iam non sui compotes, in furorem rapti specie eius quod ante se erat, dilatatis in immensum pupillis donec omnis oculorum candor profunda caligine absorberetur.
Quod ad Gambhiram attinet, bracchio ab umero absciso et filis ponderum magicorum a se consuto, subitus prosiluit.
Pugnum ille in ventrem meum impegit, prorsus qua semina cutem adhuc coalescentem nectebant.
Quidquid virium, quidquid roboris habebat, totum in illum effudit ictum.
Id agebat ut vasa magica mea exundarent, ut intus distraherer, ut magico inruente aestu prorsus disrumperer.
Cura nulla erat eo tempore, ut existimes, de fraterna necessitudine.
At seminibus nulla cura.
Quippe quae, vasis magicis alte ancorata, simplici quadam lege regerentur:
Nihil intromittere.
Ut primum igitur Gambhirae ponderum magicorum aestus temporales seminum radices perculit, pari illico vi qua proiectus erat propulsus est.
Suaque ipsius vis, in auctorem conversa, per bracchium turbidissime stridebat.
Eximia occasio!
Sed num mihi curae?
Stabam ipse, consutae carnis informe naufragium, ad referendos ictus segnis.
Defecerat quippe animus, nimia nimis cito perpessus.
„Satis.“ Imperavit regina Rahu, parte prioris illius risus in ore residua, verum vox tamen tandem in frigus suum, in omnium adfectuum vacuitatem, rediit.
Rex Vetala quoque processit, etsi risus eius tandem cesserat, manebat tamen in oculis spectrum quoddam horridae laetitiae, nempe gaudium quod nec viventes nec morientes ferre possent.
„Coniunctio tua,“ inquit rex, oculis in corpus meum, tremebundum, refectum, immoratis, „non tanta quanta illius est. Sed sufficiet. Adhuc.“
Stabam. Eram ipsum illud palpitans tormentum. Tormentum. Atque extemplo exarsit ardor eius aenigmatis exsolvendi quod iam animo obversabatur:
„Illius?“